Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

2nd Esdras 8

The Second Book of Esdras

Return to Index

Chapter 9

1

et respondit ad me et dixit: metiens metire in temet ipso, et erit cum videris, quoniam transivit pars quaedam signorum quae praedicta sunt,

2

tunc intelleges, quoniam ipsud est tempus, in quo incipiet Altissimus visitare saeculum qui ab eo factus est.

3

et quando videbitur in saeculo motio locorum, populorum turbatio, gentium cogitationes, ducum inconstantia, principum turbatio.

4

et tunc intelleges, quoniam de his erat Altissimus locutus a diebus qui fuerunt ante ab initio.

5

sicut enim omne quod factum est in saeculo, initium per consummationem et consummatio manifesta,

6

sic et Altissimi tempora, initia manifesta in prodigiis et virtutibus, et consummatio in actu et in signis.

7

et erit, omnis qui salvus factus fuerit et qui poterit effugere per opera sua vel per fidem in qua credidit, is

8

relinquetur de praedictis periculis et videbit salutare meum in terra mea et in finibus meis, quae sanctificavi mihi a saeculo.

9

et tunc mirabuntur qui nunc abusi sunt vias meas, et in cruciamentis commorabuntur hii qui eos proiecerunt in contemptu.

10

quotquot enim non cognoverunt me viventes beneficia consecuti,

11

et quotquot fastidierunt legem meam, cum adhuc erant habentes libertatem,

12

et cum adhuc esset eis apertum paenitentiae locus non intellexerunt sed spreverunt, hos oportet post mortem in cruciamento cognoscere.

13

tu ergo adhuc noli curiosus esse quomodo impii cruciabuntur, sed inquire quomodo iusti salvabuntur, et quorum saeculum et propter quos saeculum et quando.

14

respondi et dixi:

15

olim locutus sum et nunc dico et postea dicam, quoniam plures sunt qui pereunt quam qui salvabuntur,

16

sicut multiplicat fluctus super guttam. et respondit ad me et dixit:

17

qualis ager, talia et semina, et quales flores, tales et tincturae, et qualis opera, talis et creatio, et qualis agricola, talis et area. quoniam tempus erat saeculi,

18

et tunc cum essem parans eis, his qui nunc, antequam fieret illis saeculum in quo inhabitarent, et nemo contradixit mihi

19

tunc, nec enim erat quisquam, et nunc creati in hoc mundo parato et mensa indeficienti et lege investigabili, corrupti sunt moribus eorum.

20

et consideravi saeculum meum, et ecce erat perditum et orbem meum, et ecce erat periculi propter cogitationes quae in eo advenerunt.

21

Et vidi et peperci eis vix valde, et salvavi mihi acinum de botru et plantationem de tribu multa.

22

pereat ergo multitudo quae sine causa nata est, et servetur acinus meus et plantatio mea, quia cum multo labore perfeci haec.

23

tu autem si adhuc intermittas septem dies alios, sed non ieiunabis in eis,

24

ibis autem in campum florum, ubi domus non est aedificata, et manduca solummodo de floribus campi, et carnem non gustabis et vinum non bibes sed solummodo flores,

25

et deprecare Altissimum sine intermissione, et veniam et loquar tecum.

26

et profectus sum, sicut dixit mihi, in campum quod vocatur Ardat, et sedi ibi in floribus et de herbis agri manducavi et facta est esca earum mihi in saturitatem.

27

et factum est post dies septem, et ego discumbebam supra faenum et cor meum iterum turbabatur sicut et ante.

28

et apertum est os meum et inchoavi dicere coram Altissimo et dixi:

29

o Domine, in nobis ostendens ostensus es patribus nostris in deserto, quando erant exientes de Aegypto et quando veniebant in deserto quod non calcatur et infructuoso, et dicens dixisti:

30

tu Israhel audi me, et semen Iacob intendite sermonibus meis.

31

ecce enim ego semino in vobis legem meam, et faciet in vobis fructum, et glorificamini in eo per saeculum.

32

nam patres nostri accipientes legem non servaverunt et legitima mea non custodierunt. et factum est fructum legis non periens; nec enim poterat, quoniam tuus erat.

33

nam qui acceperunt perierunt, non custodientes quod in eis seminatum fuerat.

34

et ecce consuetudo est ut, cum acceperit terra semen vel navem mare vel vas aliud escas vel potus,, et cum fuerit ut exterminetur

35

quod seminatum est vel quod missum est vel quae suscepta sunt, exterminentur haec, susceptoria vero manent. apud nos si enim non sic factum est.

36

nos quidem qui legem accepimus peccantes peribimus et cor nostrum quod suscepit eam.

37

nam lex non perit sed permanet in suo honore.

38

et cum loquor haec in corde meo, et respexi oculis meis et vidi mulierem in dextera parte, et ecce haec lugebat et plorabat cum voce magna, et animo dolebat valde, et vestimenta eius discisa et cinis super caput eius.

39

et dimisi cogitatus in quibus eram cogitans et conversus sum ad eam et dixi ei:

40

ut quid fles et quid doles animo? et dixit ad me:

41

dimitte me, dominus meus, ut defleam me et adiciam dolorem, quoniam valde amara sum animo et humiliata sum valde.

42

et dixi ei: quid passa es, dic mihi. et dixit ad me:

43

sterilis fui ego famula tua et non peperi habens maritum annis triginta.

44

ego enim per singulas horas et per singulos dies in annis triginta his deprecabar Altissimum nocte ac die.

45

et factum est post triginta annos, exaudivit me Deus ancillae tuae et pervidit humilitatem meam et adtendit tribulationi meae et dedit mihi filium. et iucundata sum super eum valde ego et vir meus et omnes cives mei, et honorificabamus valde Fortem.

46

et nutrivi eum cum labore multo.

47

et factum est cum crevisset et venissem accipere illi uxorem, et feci diem epuli.

2nd Esdras 10

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: