Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Deuteronomy 22

The Fifth Book of Moses, called Deuteronomy

Return to Index

Chapter 23

1

non intrabit eunuchus adtritis vel amputatis testiculis et absciso veretro ecclesiam Domini

2

non ingredietur mamzer hoc est de scorto natus in ecclesiam Domini usque ad decimam generationem

3

Ammanites et Moabites etiam post decimam generationem non intrabunt ecclesiam Domini in aeternum

4

quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via quando egressi estis de Aegypto et quia conduxerunt contra te Balaam filium Beor de Mesopotamiam Syriae ut malediceret tibi

5

et noluit Dominus Deus tuus audire Balaam vertitque maledictionem eius in benedictionem tuam eo quod diligeret te

6

non facies cum eis pacem nec quaeres eis bona cunctis diebus vitae tuae in sempiternum

7

non abominaberis Idumeum quia frater tuus est nec Aegyptium quia advena fuisti in terra eius

8

qui nati fuerint ex eis tertia generatione intrabunt ecclesiam Domini

9

quando egressus fueris adversus hostes tuos in pugnam custodies te ab omni re mala

10

si fuerit inter vos homo qui nocturno pollutus sit somnio egredietur extra castra

11

et non revertetur priusquam ad vesperam lavetur aqua et post solis occasum regredietur in castra

12

habebis locum extra castra ad quem egrediaris ad requisita naturae

13

gerens paxillum in balteo cumque sederis fodies per circuitum et egesta humo operies

14

quo relevatus es Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum ut eruat te et tradat tibi inimicos tuos ut sint castra tua sancta et nihil in eis appareat foeditatis nec derelinquat te

15

non trades servum domino suo qui ad te confugerit

16

habitabit tecum in loco qui ei placuerit et in una urbium tuarum requiescet nec contristes eum

17

non erit meretrix de filiabus Israhel neque scortator de filiis Israhel

18

non offeres mercedem prostibuli nec pretium canis in domum Domini Dei tui quicquid illud est quod voverint quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum

19

non fenerabis fratri tuo ad usuram pecuniam nec fruges nec quamlibet aliam rem

20

sed alieno fratri autem tuo absque usura id quod indiget commodabis ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in terra ad quam ingredieris possidendam

21

cum voveris votum Domino Deo tuo non tardabis reddere quia requiret illud Dominus Deus tuus et si moratus fueris reputabit tibi in peccatum

22

si nolueris polliceri absque peccato eris

23

quod autem semel egressum est de labiis tuis observabis et facies sicut promisisti Domino Deo tuo et propria voluntate et ore tuo locutus es

24

ingressus vineam proximi tui comede uvas quantum tibi placuerit foras autem ne efferas tecum

25

si intraveris in segetem amici tui franges spicas et manu conteres falce autem non metes

Deuteronomy 24

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: