| Chapter 21 |
1 | accesseruntque principes familiarum Levi ad Eleazar sacerdotem et Iosue filium Nun et ad duces cognationum per singulas tribus filiorum Israhel
|
2 | locutique sunt ad eos in Silo terrae Chanaan atque dixerunt Dominus praecepit per manum Mosi ut darentur nobis urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda iumenta
|
3 | dederuntque filii Israhel de possessionibus suis iuxta imperium Domini civitates et suburbana earum
|
4 | egressaque est sors in familiam Caath filiorum Aaron sacerdotis de tribubus Iuda et Symeon et Beniamin civitates tredecim
|
5 | et reliquis filiorum Caath id est Levitis qui superflui erant de tribubus Ephraim et Dan et dimidia tribu Manasse civitates decem
|
6 | porro filiis Gerson egressa est sors ut acciperent de tribubus Isachar et Aser et Nepthalim dimidiaque tribu Manasse in Basan civitates numero tredecim
|
7 | et filiis Merari per cognationes suas de tribubus Ruben et Gad et Zabulon urbes duodecim
|
8 | dederuntque filii Israhel Levitis civitates et suburbana earum sicut praecepit Dominus per manum Mosi singulis sorte tribuentes
|
9 | de tribubus filiorum Iuda et Symeon dedit Iosue civitates quarum ista sunt nomina
|
10 | filiis Aaron per familias Caath levitici generis prima enim sors illis egressa est
|
11 | Cariatharbe patris Enach quae vocatur Hebron in monte Iuda et suburbana eius per circuitum
|
12 | agros vero et villas eius dederat Chaleb filio Iepphonne ad possidendum
|
13 | dedit ergo filiis Aaron sacerdotis Hebron confugii civitatem ac suburbana eius et Lebnam cum suburbanis suis
|
14 | et Iether et Isthimon
|
15 | et Helon Dabir
|
16 | et Ahin et Iethan et Bethsemes cum suburbanis suis civitates novem de tribubus ut dictum est duabus
|
17 | de tribu autem filiorum Beniamin Gabaon et Gabee
|
18 | et Anathoth et Almon cum suburbanis suis civitates quattuor
|
19 | omnes simul civitates filiorum Aaron sacerdotis tredecim cum suburbanis suis
|
20 | reliquis vero per familias filiorum Caath levitici generis haec est data possessio
|
21 | de tribu Ephraim urbs confugii Sychem cum suburbanis suis in monte Ephraim et Gazer
|
22 | et Cebsain et Bethoron cum suburbanis suis civitates quattuor
|
23 | de tribu quoque Dan Elthece et Gebbethon
|
24 | et Ahialon et Gethremmon cum suburbanis suis civitates quattuor
|
25 | porro de dimidia tribu Manasse Thanach et Gethremmon cum suburbanis suis civitates duae
|
26 | omnes civitates decem et suburbana earum datae sunt filiis Caath inferioris gradus
|
27 | filiis quoque Gerson levitici generis dedit de dimidia tribu Manasse confugii civitatem Gaulon in Basan et Bosram cum suburbanis suis civitates duas
|
28 | porro de tribu Isachar Cesion et Dabereth
|
29 | et Iaramoth et Engannim cum suburbanis suis civitates quattuor
|
30 | de tribu autem Aser Masal et Abdon
|
31 | et Elacoth et Roob cum suburbanis suis civitates quattuor
|
32 | de tribu quoque Nepthali civitatem confugii Cedes in Galilea et Ammothdor et Charthan cum suburbanis suis civitates tres
|
33 | omnes urbes familiarum Gerson tredecim cum suburbanis suis
|
34 | filiis autem Merari Levitis inferioris gradus per familias suas data est de tribu Zabulon Iechenam et Chartha
|
35 | et Damna et Nalol civitates quattuor cum suburbanis suis
|
36 | [de tribu quoque Ruben ciuitates confugii Bosor in solitudine et Cedson et Misor et Ocho ciuitates quattuor cum suburbanis suis]
|
37 | et de tribu Gad civitates confugii Ramoth in Galaad et Manaim et Esebon et Iazer civitates quattuor cum suburbanis suis
|
38 | omnes urbes filiorum Merari per familias et cognationes suas duodecim
|
39 | itaque universae civitates Levitarum in medio possessionis filiorum Israhel fuerunt quadraginta octo
|
40 | cum suburbanis suis singulae per familias distributae
|
41 | deditque Dominus Israheli omnem terram quam traditurum se patribus eorum iuraverat et possederunt illam atque habitaverunt in ea
|
42 | dataque est ab eo pax in omnes per circuitum nationes nullusque eis hostium resistere ausus est sed cuncti in eorum dicionem redacti sunt
|
43 | ne unum quidem verbum quod illis praestaturum se esse promiserat irritum fuit sed rebus expleta sunt omnia
|