| Chapter 1 |
1 | parabolae Salomonis filii David regis Israhel
|
2 | ad sciendam sapientiam et disciplinam
|
3 | ad intellegenda verba prudentiae et suscipiendam eruditionem doctrinae iustitiam et iudicium et aequitatem
|
4 | ut detur parvulis astutia adulescenti scientia et intellectus
|
5 | audiens sapiens sapientior erit et intellegens gubernacula possidebit
|
6 | animadvertet parabolam et interpretationem verba sapientium et enigmata eorum
|
7 | timor Domini principium scientiae sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt
|
8 | audi fili mi disciplinam patris tui et ne dimittas legem matris tuae
|
9 | ut addatur gratia capiti tuo et torques collo tuo
|
10 | fili mi si te lactaverint peccatores ne adquiescas
|
11 | si dixerint veni nobiscum insidiemur sanguini abscondamus tendiculas contra insontem frustra
|
12 | degluttiamus eum sicut infernus viventem et integrum quasi descendentem in lacum
|
13 | omnem pretiosam substantiam repperiemus implebimus domos nostras spoliis
|
14 | sortem mitte nobiscum marsuppium unum sit omnium nostrum
|
15 | fili mi ne ambules cum eis prohibe pedem tuum a semitis eorum
|
16 | pedes enim illorum ad malum currunt et festinant ut effundant sanguinem
|
17 | frustra autem iacitur rete ante oculos pinnatorum
|
18 | ipsique contra sanguinem suum insidiantur et moliuntur fraudes contra animas suas
|
19 | sic semitae omnis avari animas possidentium rapiunt
|
20 | sapientia foris praedicat in plateis dat vocem suam
|
21 | in capite turbarum clamitat in foribus portarum urbis profert verba sua dicens
|
22 | usquequo parvuli diligitis infantiam et stulti ea quae sibi sunt noxia cupiunt et inprudentes odibunt scientiam
|
23 | convertimini ad correptionem meam en proferam vobis spiritum meum et ostendam verba mea
|
24 | quia vocavi et rennuistis extendi manum meam et non fuit qui aspiceret
|
25 | despexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis
|
26 | ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo cum vobis quod timebatis advenerit
|
27 | cum inruerit repentina calamitas et interitus quasi tempestas ingruerit quando venerit super vos tribulatio et angustia
|
28 | tunc invocabunt me et non exaudiam mane consurgent et non invenient me
|
29 | eo quod exosam habuerint disciplinam et timorem Domini non susceperint
|
30 | nec adquieverint consilio meo et detraxerint universae correptioni meae
|
31 | comedent igitur fructus viae suae suisque consiliis saturabuntur
|
32 | aversio parvulorum interficiet eos et prosperitas stultorum perdet illos
|
33 | qui autem me audierit absque terrore requiescet et abundantia perfruetur malorum timore sublato
|