| Chapter 4 |
1 | audite filii disciplinam patris et adtendite ut sciatis prudentiam
|
2 | donum bonum tribuam vobis legem meam ne derelinquatis
|
3 | nam et ego filius fui patris mei tenellus et unigenitus coram matre mea
|
4 | et docebat me atque dicebat suscipiat verba mea cor tuum custodi praecepta mea et vives
|
5 | posside sapientiam posside prudentiam ne obliviscaris neque declines a verbis oris mei
|
6 | ne dimittas eam et custodiet te dilige eam et servabit te
|
7 | principium sapientiae posside sapientiam et in omni possessione tua adquire prudentiam
|
8 | arripe illam et exaltabit te glorificaberis ab ea cum eam fueris amplexatus
|
9 | dabit capiti tuo augmenta gratiarum et corona inclita proteget te
|
10 | audi fili mi et suscipe verba mea ut multiplicentur tibi anni vitae
|
11 | viam sapientiae monstravi tibi duxi te per semitas aequitatis
|
12 | quas cum ingressus fueris non artabuntur gressus tui et currens non habebis offendiculum
|
13 | tene disciplinam ne dimittas eam custodi illam quia ipsa est vita tua
|
14 | ne delecteris semitis impiorum nec tibi placeat malorum via
|
15 | fuge ab ea ne transeas per illam declina et desere eam
|
16 | non enim dormiunt nisi malefecerint et rapitur somnus ab eis nisi subplantaverint
|
17 | comedunt panem impietatis et vinum iniquitatis bibunt
|
18 | iustorum autem semita quasi lux splendens procedit et crescit usque ad perfectam diem
|
19 | via impiorum tenebrosa nesciunt ubi corruant
|
20 | fili mi ausculta sermones meos et ad eloquia mea inclina aurem tuam
|
21 | ne recedant ab oculis tuis custodi ea in medio cordis tui
|
22 | vita enim sunt invenientibus ea et universae carni sanitas
|
23 | omni custodia serva cor tuum quia ex ipso vita procedit
|
24 | remove a te os pravum et detrahentia labia sint procul a te
|
25 | oculi tui recta videant et palpebrae tuae praecedant gressus tuos
|
26 | dirige semitam pedibus tuis et omnes viae tuae stabilientur
|
27 | ne declines ad dexteram et ad sinistram averte pedem tuum a malo
|