| Chapter 6 |
1 | fili mi si spoponderis pro amico tuo defixisti apud extraneum manum tuam
|
2 | inlaqueatus es verbis oris tui et captus propriis sermonibus
|
3 | fac ergo quod dico fili mi et temet ipsum libera quia incidisti in manu proximi tui discurre festina suscita amicum tuum
|
4 | ne dederis somnum oculis tuis nec dormitent palpebrae tuae
|
5 | eruere quasi dammula de manu et quasi avis de insidiis aucupis
|
6 | vade ad formicam o piger et considera vias eius et disce sapientiam
|
7 | quae cum non habeat ducem nec praeceptorem nec principem
|
8 | parat aestate cibum sibi et congregat in messe quod comedat
|
9 | usquequo piger dormis quando consurges ex somno tuo
|
10 | paululum dormies paululum dormitabis paululum conseres manus ut dormias
|
11 | et veniet tibi quasi viator egestas et pauperies quasi vir armatus
|
12 | homo apostata vir inutilis graditur ore perverso
|
13 | annuit oculis terit pede digito loquitur
|
14 | pravo corde machinatur malum et in omni tempore iurgia seminat
|
15 | huic extemplo veniet perditio sua et subito conteretur nec habebit ultra medicinam
|
16 | sex sunt quae odit Dominus et septimum detestatur anima eius
|
17 | oculos sublimes linguam mendacem manus effundentes innoxium sanguinem
|
18 | cor machinans cogitationes pessimas pedes veloces ad currendum in malum
|
19 | proferentem mendacia testem fallacem et eum qui seminat inter fratres discordias
|
20 | conserva fili mi praecepta patris tui et ne dimittas legem matris tuae
|
21 | liga ea in corde tuo iugiter et circumda gutturi tuo
|
22 | cum ambulaveris gradiantur tecum cum dormieris custodiant te et evigilans loquere cum eis
|
23 | quia mandatum lucerna est et lex lux et via vitae increpatio disciplinae
|
24 | ut custodiant te a muliere mala et a blanda lingua extraneae
|
25 | non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum nec capiaris nutibus illius
|
26 | pretium enim scorti vix unius est panis mulier autem viri pretiosam animam capit
|
27 | numquid abscondere potest homo ignem in sinu suo ut vestimenta illius non ardeant
|
28 | aut ambulare super prunas et non conburentur plantae eius
|
29 | sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui non erit mundus cum tetigerit eam
|
30 | non grandis est culpae cum quis furatus fuerit furatur enim ut esurientem impleat animam
|
31 | deprehensus quoque reddet septuplum et omnem substantiam domus suae tradet
|
32 | qui autem adulter est propter cordis inopiam perdet animam suam
|
33 | turpitudinem et ignominiam congregat sibi et obprobrium illius non delebitur
|
34 | quia zelus et furor viri non parcet in die vindictae
|
35 | nec adquiescet cuiusquam precibus nec suscipiet pro redemptione dona plurima
|