| Chapter 9 |
1 | sapientia aedificavit sibi domum excidit columnas septem
|
2 | immolavit victimas suas miscuit vinum et proposuit mensam suam
|
3 | misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et ad moenia civitatis
|
4 | si quis est parvulus veniat ad me et insipientibus locuta est
|
5 | venite comedite panem meum et bibite vinum quod miscui vobis
|
6 | relinquite infantiam et vivite et ambulate per vias prudentiae
|
7 | qui erudit derisorem ipse sibi facit iniuriam et qui arguit impium generat maculam sibi
|
8 | noli arguere derisorem ne oderit te argue sapientem et diliget te
|
9 | da sapienti et addetur ei sapientia doce iustum et festinabit accipere
|
10 | principium sapientiae timor Domini et scientia sanctorum prudentia
|
11 | per me enim multiplicabuntur dies tui et addentur tibi anni vitae
|
12 | si sapiens fueris tibimet ipsi eris si inlusor solus portabis malum
|
13 | mulier stulta et clamosa plenaque inlecebris et nihil omnino sciens
|
14 | sedit in foribus domus suae super sellam in excelso urbis loco
|
15 | ut vocaret transeuntes viam et pergentes itinere suo
|
16 | quis est parvulus declinet ad me et vecordi locuta est
|
17 | aquae furtivae dulciores sunt et panis absconditus suavior
|
18 | et ignoravit quod gigantes ibi sint et in profundis inferni convivae eius
|