| Chapter 10 |
1 | parabolae Salomonis filius sapiens laetificat patrem filius vero stultus maestitia est matris suae
|
2 | non proderunt thesauri impietatis iustitia vero liberabit a morte
|
3 | non adfliget Dominus fame animam iusti et insidias impiorum subvertet
|
4 | egestatem operata est manus remissa manus autem fortium divitias parat
|
5 | qui congregat in messe filius sapiens est qui autem stertit aestate filius confusionis
|
6 | benedictio super caput iusti os autem impiorum operit iniquitatem
|
7 | memoria iusti cum laudibus et nomen impiorum putrescet
|
8 | sapiens corde praecepta suscipiet stultus caeditur labiis
|
9 | qui ambulat simpliciter ambulat confidenter qui autem depravat vias suas manifestus erit
|
10 | qui annuit oculo dabit dolorem stultus labiis verberabitur
|
11 | vena vitae os iusti et os impiorum operiet iniquitatem
|
12 | odium suscitat rixas et universa delicta operit caritas
|
13 | in labiis sapientis invenietur sapientia et virga in dorso eius qui indiget corde
|
14 | sapientes abscondunt scientiam os autem stulti confusioni proximum est
|
15 | substantia divitis urbs fortitudinis eius pavor pauperum egestas eorum
|
16 | opus iusti ad vitam fructus impii ad peccatum
|
17 | via vitae custodienti disciplinam qui autem increpationes relinquit errat
|
18 | abscondunt odium labia mendacia qui profert contumeliam insipiens est
|
19 | in multiloquio peccatum non deerit qui autem moderatur labia sua prudentissimus est
|
20 | argentum electum lingua iusti cor impiorum pro nihilo
|
21 | labia iusti erudiunt plurimos qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur
|
22 | benedictio Domini divites facit nec sociabitur ei adflictio
|
23 | quasi per risum stultus operatur scelus sapientia autem est viro prudentia
|
24 | quod timet impius veniet super eum desiderium suum iustis dabitur
|
25 | quasi tempestas transiens non erit impius iustus autem quasi fundamentum sempiternum
|
26 | sicut acetum dentibus et fumus oculis sic piger his qui miserunt eum
|
27 | timor Domini adponet dies et anni impiorum breviabuntur
|
28 | expectatio iustorum laetitia spes autem impiorum peribit
|
29 | fortitudo simplicis via Domini et pavor his qui operantur malum
|
30 | iustus in aeternum non commovebitur impii autem non habitabunt in terram
|
31 | os iusti parturiet sapientiam lingua pravorum peribit
|
32 | labia iusti considerant placita et os impiorum perversa
|