| Chapter 11 |
1 | statera dolosa abominatio apud Dominum et pondus aequum voluntas eius
|
2 | ubi fuerit superbia ibi erit et contumelia ubi autem humilitas ibi et sapientia
|
3 | simplicitas iustorum diriget eos et subplantatio perversorum vastabit illos
|
4 | non proderunt divitiae in die ultionis iustitia autem liberabit a morte
|
5 | iustitia simplicis diriget viam eius et in impietate sua corruet impius
|
6 | iustitia rectorum liberabit eos et in insidiis suis capientur iniqui
|
7 | mortuo homine impio nulla erit ultra spes et expectatio sollicitorum peribit
|
8 | iustus de angustia liberatus est et tradetur impius pro eo
|
9 | simulator ore decipit amicum suum iusti autem liberabuntur scientia
|
10 | in bonis iustorum exultabit civitas et in perditione impiorum erit laudatio
|
11 | benedictione iustorum exaltabitur civitas et ore impiorum subvertetur
|
12 | qui despicit amicum suum indigens corde est vir autem prudens tacebit
|
13 | qui ambulat fraudulenter revelat arcana qui autem fidelis est animi celat commissum
|
14 | ubi non est gubernator populus corruet salus autem ubi multa consilia
|
15 | adfligetur malo qui fidem facit pro extraneo qui autem cavet laqueos securus erit
|
16 | mulier gratiosa inveniet gloriam et robusti habebunt divitias
|
17 | benefacit animae suae vir misericors qui autem crudelis est et propinquos abicit
|
18 | impius facit opus instabile seminanti autem iustitiam merces fidelis
|
19 | clementia praeparat vitam et sectatio malorum mortem
|
20 | abominabile Domino pravum cor et voluntas eius in his qui simpliciter ambulant
|
21 | manus in manu non erit innocens malus semen autem iustorum salvabitur
|
22 | circulus aureus in naribus suis mulier pulchra et fatua
|
23 | desiderium iustorum omne bonum est praestolatio impiorum furor
|
24 | alii dividunt propria et ditiores fiunt alii rapiunt non sua et semper in egestate sunt
|
25 | anima quae benedicit inpinguabitur et qui inebriat ipse quoque inebriabitur
|
26 | qui abscondit frumenta maledicetur in populis benedictio autem super caput vendentium
|
27 | bene consurgit diluculo qui quaerit bona qui autem investigator malorum est opprimetur ab eis
|
28 | qui confidet in divitiis suis corruet iusti autem quasi virens folium germinabunt
|
29 | qui conturbat domum suam possidebit ventos et qui stultus est serviet sapienti
|
30 | fructus iusti lignum vitae et qui suscipit animas sapiens est
|
31 | si iustus in terra recipit quanto magis impius et peccator
|