| Chapter 12 |
1 | qui diligit disciplinam diligit scientiam qui autem odit increpationes insipiens est
|
2 | qui bonus est hauriet a Domino gratiam qui autem confidit cogitationibus suis impie agit
|
3 | non roborabitur homo ex impietate et radix iustorum non commovebitur
|
4 | mulier diligens corona viro suo et putredo in ossibus eius quae confusione res dignas gerit
|
5 | cogitationes iustorum iudicia et consilia impiorum fraudulentia
|
6 | verba impiorum insidiantur sanguini os iustorum liberabit eos
|
7 | verte impios et non erunt domus autem iustorum permanebit
|
8 | doctrina sua noscetur vir qui autem vanus et excors est patebit contemptui
|
9 | melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens pane
|
10 | novit iustus animas iumentorum suorum viscera autem impiorum crudelia
|
11 | qui operatur terram suam saturabitur panibus qui autem sectatur otium stultissimus est
|
12 | desiderium impii munimentum est pessimorum radix autem iustorum proficiet
|
13 | propter peccata labiorum ruina proximat malo effugiet autem iustus de angustia
|
14 | de fructu oris sui unusquisque replebitur bonis et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei
|
15 | via stulti recta in oculis eius qui autem sapiens est audit consilia
|
16 | fatuus statim indicat iram suam qui autem dissimulat iniuriam callidus est
|
17 | qui quod novit loquitur index iustitiae est qui autem mentitur testis est fraudulentus
|
18 | est qui promittit et quasi gladio pungitur conscientiae lingua autem sapientium sanitas est
|
19 | labium veritatis firmum erit in perpetuum qui autem testis est repentinus concinnat linguam mendacii
|
20 | dolus in corde cogitantium mala qui autem ineunt pacis consilia sequitur eos gaudium
|
21 | non contristabit iustum quicquid ei acciderit impii autem replebuntur malo
|
22 | abominatio Domino labia mendacia qui autem fideliter agunt placent ei
|
23 | homo versutus celat scientiam et cor insipientium provocabit stultitiam
|
24 | manus fortium dominabitur quae autem remissa est tributis serviet
|
25 | maeror in corde viri humiliabit illud et sermone bono laetificabitur
|
26 | qui neglegit damnum propter amicum iustus est iter autem impiorum decipiet eos
|
27 | non inveniet fraudulentus lucrum et substantia hominis erit auri pretium
|
28 | in semita iustitiae vita iter autem devium ducit ad mortem
|