| Chapter 13 |
1 | filius sapiens doctrina patris qui autem inlusor est non audit cum arguitur
|
2 | de fructu oris homo saturabitur bonis anima autem praevaricatorum iniqua
|
3 | qui custodit os suum custodit animam suam qui autem inconsideratus est ad loquendum sentiet mala
|
4 | vult et non vult piger anima autem operantium inpinguabitur
|
5 | verbum mendax iustus detestabitur impius confundit et confundetur
|
6 | iustitia custodit innocentis viam impietas vero peccato subplantat
|
7 | est quasi dives cum nihil habeat et est quasi pauper cum in multis divitiis sit
|
8 | redemptio animae viri divitiae suae qui autem pauper est increpationem non sustinet
|
9 | lux iustorum laetificat lucerna autem impiorum extinguetur
|
10 | inter superbos semper iurgia sunt qui autem agunt cuncta consilio reguntur sapientia
|
11 | substantia festinata minuetur quae autem paulatim colligitur manu multiplicabitur
|
12 | spes quae differtur adfligit animam lignum vitae desiderium veniens
|
13 | qui detrahit alicui rei ipse se in futurum obligat qui autem timet praeceptum in pace versabitur
|
14 | lex sapientis fons vitae ut declinet a ruina mortis
|
15 | doctrina bona dabit gratiam in itinere contemptorum vorago
|
16 | astutus omnia agit cum consilio qui autem fatuus est aperit stultitiam
|
17 | nuntius impii cadet in malum legatus fidelis sanitas
|
18 | egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam qui autem adquiescit arguenti glorificabitur
|
19 | desiderium si conpleatur delectat animam detestantur stulti eos qui fugiunt mala
|
20 | qui cum sapientibus graditur sapiens erit amicus stultorum efficietur similis
|
21 | peccatores persequetur malum et iustis retribuentur bona
|
22 | bonus relinquet heredes filios et nepotes et custoditur iusto substantia peccatoris
|
23 | multi cibi in novalibus patrum et alii congregantur absque iudicio
|
24 | qui parcit virgae suae odit filium suum qui autem diligit illum instanter erudit
|
25 | iustus comedit et replet animam suam venter autem impiorum insaturabilis
|