| Chapter 16 |
1 | hominis est animum praeparare et Dei gubernare linguam
|
2 | omnes viae hominum patent oculis eius spirituum ponderator est Dominus
|
3 | revela Domino opera tua et dirigentur cogitationes tuae
|
4 | universa propter semet ipsum operatus est Dominus impium quoque ad diem malum
|
5 | abominatio Domini omnis arrogans etiam si manus ad manum fuerit non erit innocens
|
6 | misericordia et veritate redimitur iniquitas et in timore Domini declinatur a malo
|
7 | cum placuerint Domino viae hominis inimicos quoque eius convertet ad pacem
|
8 | melius est parum cum iustitia quam multi fructus cum iniquitate
|
9 | cor hominis disponet viam suam sed Domini est dirigere gressus eius
|
10 | divinatio in labiis regis in iudicio non errabit os eius
|
11 | pondus et statera iudicia Domini sunt et opera eius omnes lapides sacculi
|
12 | abominabiles regi qui agunt impie quoniam iustitia firmatur solium
|
13 | voluntas regum labia iusta qui recta loquitur diligetur
|
14 | indignatio regis nuntii mortis et vir sapiens placabit eam
|
15 | in hilaritate vultus regis vita et clementia eius quasi imber serotinus
|
16 | posside sapientiam quia auro melior est et adquire prudentiam quia pretiosior est argento
|
17 | semita iustorum declinat mala custos animae suae servat viam suam
|
18 | contritionem praecedit superbia et ante ruinam exaltatur spiritus
|
19 | melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis
|
20 | eruditus in verbo repperiet bona et qui in Domino sperat beatus est
|
21 | qui sapiens corde est appellabitur prudens et qui dulcis eloquio maiora percipiet
|
22 | fons vitae eruditio possidentis doctrina stultorum fatuitas
|
23 | cor sapientis erudiet os eius et labiis illius addet gratiam
|
24 | favus mellis verba conposita dulcedo animae et sanitas ossuum
|
25 | est via quae videtur homini recta et novissimum eius ducit ad mortem
|
26 | anima laborantis laborat sibi quia conpulit eum os suum
|
27 | vir impius fodit malum et in labiis eius ignis ardescit
|
28 | homo perversus suscitat lites et verbosus separat principes
|
29 | vir iniquus lactat amicum suum et ducit eum per viam non bonam
|
30 | qui adtonitis oculis cogitat prava mordens labia sua perficit malum
|
31 | corona dignitatis senectus in viis iustitiae repperietur
|
32 | melior est patiens viro forte et qui dominatur animo suo expugnatore urbium
|
33 | sortes mittuntur in sinu sed a Domino temperantur
|