| Chapter 17 |
1 | melior est buccella sicca cum gaudio quam domus plena victimis cum iurgio
|
2 | servus sapiens dominabitur filiis stultis et inter fratres hereditatem dividet
|
3 | sicut igne probatur argentum et aurum camino ita corda probat Dominus
|
4 | malus oboedit linguae iniquae et fallax obtemperat labiis mendacibus
|
5 | qui despicit pauperem exprobrat factori eius et qui in ruina laetatur alterius non erit inpunitus
|
6 | corona senum filii filiorum et gloria filiorum patres sui
|
7 | non decent stultum verba conposita nec principem labium mentiens
|
8 | gemma gratissima expectatio praestolantis quocumque se verterit prudenter intellegit
|
9 | qui celat delictum quaerit amicitias qui altero sermone repetit separat foederatos
|
10 | plus proficit correptio apud prudentem quam centum plagae apud stultum
|
11 | semper iurgia quaerit malus angelus autem crudelis mittetur contra eum
|
12 | expedit magis ursae occurrere raptis fetibus quam fatuo confidenti sibi in stultitia sua
|
13 | qui reddit mala pro bonis non recedet malum de domo eius
|
14 | qui dimittit aquam caput est iurgiorum et antequam patiatur contumeliam iudicium deserit
|
15 | et qui iustificat impium et qui condemnat iustum abominabilis est uterque apud Dominum
|
16 | quid prodest habere divitias stultum cum sapientiam emere non possit
|
17 | omni tempore diligit qui amicus est et frater in angustiis conprobatur
|
18 | homo stultus plaudet manibus cum spoponderit pro amico suo
|
19 | qui meditatur discordiam diligit rixas et qui exaltat ostium quaerit ruinam
|
20 | qui perversi cordis est non inveniet bonum et qui vertit linguam incidet in malum
|
21 | natus est stultus in ignominiam suam sed nec pater in fatuo laetabitur
|
22 | animus gaudens aetatem floridam facit spiritus tristis exsiccat ossa
|
23 | munera de sinu impius accipit ut pervertat semitas iudicii
|
24 | in facie prudentis lucet sapientia oculi stultorum in finibus terrae
|
25 | ira patris filius stultus et dolor matris quae genuit eum
|
26 | non est bonum damnum inferre iusto nec percutere principem qui recta iudicat
|
27 | qui moderatur sermones suos doctus et prudens est et pretiosi spiritus vir eruditus
|
28 | stultus quoque si tacuerit sapiens putabitur et si conpresserit labia sua intellegens
|