| Chapter 18 |
1 | occasiones quaerit qui vult recedere ab amico omni tempore erit exprobrabilis
|
2 | non recipit stultus verba prudentiae nisi ea dixeris quae versantur in corde eius
|
3 | impius cum in profundum venerit peccatorum contemnit sed sequitur eum ignominia et obprobrium
|
4 | aqua profunda verba ex ore viri et torrens redundans fons sapientiae
|
5 | accipere personam impii non est bonum ut declines a veritate iudicii
|
6 | labia stulti inmiscunt se rixis et os eius iurgia provocat
|
7 | os stulti contritio eius et labia illius ruina animae eius
|
8 | verba bilinguis quasi simplicia et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris
|
9 | qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis
|
10 | turris fortissima nomen Domini ad ipsum currit iustus et exaltabitur
|
11 | substantia divitis urbs roboris eius et quasi murus validus circumdans eum
|
12 | antequam conteratur exaltatur cor hominis et antequam glorificetur humiliatur
|
13 | qui prius respondit quam audiat stultum se esse demonstrat et confusione dignum
|
14 | spiritus viri sustentat inbecillitatem suam spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere
|
15 | cor prudens possidebit scientiam et auris sapientium quaerit doctrinam
|
16 | donum hominis dilatat viam eius et ante principes spatium ei facit
|
17 | iustus prior est accusator sui venit amicus eius et investigavit eum
|
18 | contradictiones conprimit sors et inter potentes quoque diiudicat
|
19 | frater qui adiuvatur a fratre quasi civitas firma et iudicia quasi vectes urbium
|
20 | de fructu oris viri replebitur venter eius et genimina labiorum illius saturabunt eum
|
21 | mors et vita in manu linguae qui diligunt eam comedent fructus eius
|
22 | qui invenit mulierem invenit bonum et hauriet iucunditatem a Domino
|
23 | cum obsecrationibus loquetur pauper et dives effabitur rigide
|
24 | vir amicalis ad societatem magis amicus erit quam frater
|