| Chapter 19 |
1 | melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam torquens labia insipiens
|
2 | ubi non est scientia animae non est bonum et qui festinus est pedibus offendit
|
3 | stultitia hominis subplantat gressus eius et contra Deum fervet animo suo
|
4 | divitiae addunt amicos plurimos a paupere autem et hii quos habuit separantur
|
5 | testis falsus non erit inpunitus et qui mendacia loquitur non effugiet
|
6 | multi colunt personam potentis et amici sunt dona tribuenti
|
7 | fratres hominis pauperis oderunt eum insuper et amici procul recesserunt ab eo qui tantum verba sectatur nihil habebit
|
8 | qui autem possessor est mentis diligit animam suam et custos prudentiae inveniet bona
|
9 | testis falsus non erit inpunitus et qui loquitur mendacia peribit
|
10 | non decent stultum deliciae nec servum dominari principibus
|
11 | doctrina viri per patientiam noscitur et gloria eius est iniqua praetergredi
|
12 | sicut fremitus leonis ita et regis ira et sicut ros super herbam ita hilaritas eius
|
13 | dolor patris filius stultus et tecta iugiter perstillantia litigiosa mulier
|
14 | domus et divitiae dantur a patribus a Domino autem proprie uxor prudens
|
15 | pigredo inmittit soporem et anima dissoluta esuriet
|
16 | qui custodit mandatum custodit animam suam qui autem neglegit vias suas mortificabitur
|
17 | feneratur Domino qui miseretur pauperis et vicissitudinem suam reddet ei
|
18 | erudi filium tuum ne desperes ad interfectionem autem eius ne ponas animam tuam
|
19 | qui inpatiens est sustinebit damnum et cum rapuerit aliud adponet
|
20 | audi consilium et suscipe disciplinam ut sis sapiens in novissimis tuis
|
21 | multae cogitationes in corde viri voluntas autem Domini permanebit
|
22 | homo indigens misericors est et melior pauper quam vir mendax
|
23 | timor Domini ad vitam et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessimi
|
24 | abscondit piger manum suam sub ascella nec ad os suum adplicat eam
|
25 | pestilente flagellato stultus sapientior erit sin autem corripueris sapientem intelleget disciplinam
|
26 | qui adfligit patrem et fugat matrem ignominiosus est et infelix
|
27 | non cesses fili audire doctrinam nec ignores sermones scientiae
|
28 | testis iniquus deridet iudicium et os impiorum devorat iniquitatem
|
29 | parata sunt derisoribus iudicia et mallei percutientes stultorum corporibus
|