| Chapter 25 |
1 | haec quoque parabolae Salomonis quas transtulerunt viri Ezechiae regis Iuda
|
2 | gloria Dei celare verbum et gloria regum investigare sermonem
|
3 | caelum sursum et terra deorsum et cor regum inscrutabile
|
4 | aufer robiginem de argento et egredietur vas purissimum
|
5 | aufer impietatem de vultu regis et firmabitur iustitia thronus eius
|
6 | ne gloriosus appareas coram rege et in loco magnorum ne steteris
|
7 | melius est enim ut dicatur tibi ascende huc quam ut humilieris coram principe
|
8 | quae viderunt oculi tui ne proferas in iurgio cito ne postea emendare non possis cum dehonestaveris amicum tuum
|
9 | causam tuam tracta cum amico tuo et secretum extraneo non reveles
|
10 | ne forte insultet tibi cum audierit et exprobrare non cesset
|
11 | mala aurea in lectis argenteis qui loquitur verbum in tempore suo
|
12 | inauris aurea et margaritum fulgens qui arguit sapientem et aurem oboedientem
|
13 | sicut frigus nivis in die messis ita legatus fidelis ei qui misit eum animam illius requiescere facit
|
14 | nubes et ventus et pluviae non sequentes vir gloriosus et promissa non conplens
|
15 | patientia lenietur princeps et lingua mollis confringet duritiam
|
16 | mel invenisti comede quod sufficit tibi ne forte saturatus evomas illud
|
17 | subtrahe pedem tuum de domo proximi tui nequando satiatus oderit te
|
18 | iaculum et gladius et sagitta acuta homo qui loquitur contra proximum suum testimonium falsum
|
19 | dens putridus et pes lapsus qui sperat super infideli in die angustiae
|
20 | et amittit pallium in die frigoris acetum in nitro et qui cantat carmina cordi pessimo
|
21 | si esurierit inimicus tuus ciba illum et si sitierit da ei aquam bibere
|
22 | prunam enim congregabis super caput eius et Dominus reddet tibi
|
23 | ventus aquilo dissipat pluvias et facies tristis linguam detrahentem
|
24 | melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi
|
25 | aqua frigida animae sitienti et nuntius bonus de terra longinqua
|
26 | fons turbatus pede et vena corrupta iustus cadens coram impio
|
27 | sicut qui mel multum comedit non est ei bonum sic qui scrutator est maiestatis opprimitur gloria
|
28 | sicut urbs patens et absque murorum ambitu ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum
|