| Chapter 29 |
1 | viro qui corripientem dura cervice contemnit repentinus superveniet interitus et eum sanitas non sequitur
|
2 | in multiplicatione iustorum laetabitur vulgus cum impii sumpserint principatum gemet populus
|
3 | vir qui amat sapientiam laetificat patrem suum qui autem nutrit scorta perdet substantiam
|
4 | rex iustus erigit terram vir avarus destruet eam
|
5 | homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus eius
|
6 | peccantem virum iniquum involvet laqueus et iustus laudabit atque gaudebit
|
7 | novit iustus causam pauperum impius ignorat scientiam
|
8 | homines pestilentes dissipant civitatem sapientes avertunt furorem
|
9 | vir sapiens si cum stulto contenderit sive irascatur sive rideat non inveniet requiem
|
10 | viri sanguinum oderunt simplicem iusti quaerunt animam eius
|
11 | totum spiritum suum profert stultus sapiens differt et reservat in posterum
|
12 | princeps qui libenter audit verba mendacii omnes ministros habebit impios
|
13 | pauper et creditor obviam fuerunt sibi utriusque inluminator est Dominus
|
14 | rex qui iudicat in veritate pauperes thronus eius in aeternum firmabitur
|
15 | virga atque correptio tribuet sapientiam puer autem qui dimittitur voluntati suae confundet matrem suam
|
16 | in multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera et iusti ruinas eorum videbunt
|
17 | erudi filium tuum et refrigerabit te et dabit delicias animae tuae
|
18 | cum prophetia defecerit dissipabitur populus qui custodit legem beatus est
|
19 | servus verbis non potest erudiri quia quod dicis intellegit et respondere contemnit
|
20 | vidisti hominem velocem ad loquendum stulti magis speranda est quam illius correptio
|
21 | qui delicate a pueritia nutrit servum suum postea illum sentiet contumacem
|
22 | vir iracundus provocat rixas et qui ad indignandum facilis est erit ad peccata proclivior
|
23 | superbum sequitur humilitas et humilem spiritu suscipiet gloria
|
24 | qui cum fure partitur odit animam suam adiurantem audit et non indicat
|
25 | qui timet hominem cito corruet qui sperat in Domino sublevabitur
|
26 | multi requirunt faciem principis et a Domino iudicium egreditur singulorum
|
27 | abominantur iusti virum impium et abominantur impii eos qui in recta sunt via
|